TIARA

TIARA
TIARA
capitis tegmen vel vinculum, pavoninis pennis insigne, Schol. aristoph. ad Acharn. act. 1. sc. 2. quod forsan de galea bellica, non de habitu pacifico intelligendum. Claudian. de 6. Consul. Honorii, v. 69. s.
Te linguis variae gentes, missique rogatum
Foedera Persarum proceres, cum patre sedentem,
Hac quondam vidêre domo, positâque tiarâ
Submisêre genu. ————
Hieron. in Danielem, c. 5. Tiara est genus pileoli, quô Persarum Chaldaeorumque gens utitur. Vetus Scholiastes Iuvenalis ad Satyr. 6. v. 516. Tiara galea sacerdotis est, quae per malas veniens mento subligatur: Servius in l. 7. Aen. v. 247. Tiara est pileum Phrygium, quod dicunt. Quo allusit L. Seneca Tragoedus, Thyeste, Act. 4. sc. 1. v. 663.
Hoc Phrygius loco
Fixus tiaras Pelopis.
Ipse tamen Papinius, uti Claudianus, Regibus Parthorum ascribit, l. 8. Theb. v. 286. s.
Sicut Achaemenius solium, gentesque paternas
Exepit si forte puer, cui vivere patrem
Tutius, incertâ formidine gaudia librat,
An fidi procere, an pugnet vulgus habenis,
Cui latus Europae, cui Caspia limina mandet,
Sumere tunc arcus, ipsumque onerare videtur
Patris equum, visusque sibi nec scripta capaci
Sustentare manu, nec adhuc implere tiaram.
Nec minus Suetonius in Nerone, c. 13. cum ait: Deinde precanti, tiarâ deductâ, imposuit diadema. In buccas autem propendebat, Iustin. l. 1. c. 2. Brachia ac crura velamentis, caput tiara tegit (Semiramis) et ne novo habitu aliquid occultare videretur, eôdem ornatu et populum vestiri iubet. Iuvenal. Sat. 6. v. 516.
———— Phrygiae vestitur bucca tiarae.
Color illi purpureus, Ovid. l. 11. fab. 5. Met. v. 180.
Ille quidem celare cupit, turpique pudore
Tempora purpureis tentat velare tiaris.
Gemmis et margaritis distinguebatur, ut regalem testaretur opulentiam, Val. Flaccus, Argonaut. l. 6. v. 700.
At viridem gemmis et Boae stamine silvae
Subligat, extremâ patriam cervice tiaram.
Assimilabat pooro dimidiatae lunae effigiem, hinc lunata tiara Sidonio Apollinari dicitur, Carm. 2. v. 51. et carm. 23. v. 251.
Ut fastu positô tumentis aulae,
Qui supra Satrapas sedet tyrannus,
Ructans Semideum propinquitates,
Lunatam tibi flecteres tiaram.
Coeterum cum Regum Sacerdotumque tegmen esset, hoc tamen discirminis erat, quod sacerdotalis tiara acumine carebat, quô regia erat insignis, Hieron. in Epist. Cumque et aliis quandoque illam gestare concederetur, differentiam tamen Philarchus docet Histor. l. 11. referente Suidâ: tiara ornatus cpaitis, quam soli Reges rectam ferebant, apud Persas, Duces autem inclinatam. Demaratus autem Latedaemonius, qui cum Xerxe Athenas venit, ob successum aliquem laetiorem Rege ei permittente, petere quod vellet, petiit, in recta tiara Sardes invehi. In quibus verbis historicum σφάλμα notat Th. Dempsterus Antiq. Rom. l. 5. c. 35. Non enim ob laetiorem succesum, qui nullus fuit, sed ob salubre consilium ei datum, ne vellet bellum in Graecos iam destinatum exsequi: ut narrat L. Seneca copiosissime de Benef. l. 6. c. 13. qui ubi totum belli apparatum ornatissime expressit, tandem concludit: Ita Xerxes pudore, quam damnô miserior, Demarato gratias egit, quod solus sibi verum dixisset, et permisit petere quod vellet; petiit ille, ut Sardes maximam Asiae civitatem curru vectus intraret, rectam capite tiaram gerens: id solis datum Regibus; dignus fuerat praemiô, antequam peteret: Sed quam miserabilis gens, in qua nemo fuit, qui verum diceret Regi, nisi qui non dicebat sibi? Quid discriminis sit inter tiaram et mitram, primus admonuit Brissonius, de Persar. principatu, l. 1. p. 24. Nam Max. Tyrius, Serm. 10. mitrophorum a tiarophoro distinguit, et Herodot. l. 7. tiaram Persas gestâsse scribit, Cisseos vero pileos seu mitras. Nic. Lloyd. Apud hodiernos Persas Regii capitis tegmen Tag i. e. Corona dicitur, cuius primus auctor Ismael fuit Sophi. Hoc rubrum gestant etiam milites, Sophi seu sacerdotes et Regii satellites, nobilitatis insigne: quô discrimine, vide apud petrum de Valle, Itinerarii tom. 2. Addo, quod Tiara Persarum inprimis tegebat capita, unde Cimonis astus, qui navibus aliquot Persicis interceptis, ut est apud Diodorum Siculum, l. 11. suos Tiaris instruxit, sicque Persas nihil a talibus sibi metnentes, oppressit. Quintuplicem vero eam fuisse, erudite ostendit Paschalius, de Coronis. l. 10. quorum unus erat omnibus comnunis; alter Procerum, Iudicum tertius, quatus sacrificantium, de quo Val. Flaccus, loc. cit.
Subligat extremâ patrium cervice Tiaram:
Quintus ac postremus Maiestati Regiae peculiaris. Et quidem primum pileoli genus intelligit Hieronymus in Daniel. c. 3. quando Tiaram Persis Chaldaeisque communem facit. Regius vero Tiara, longe a reliquis diversus, erat rectus, tantisper a fronte remotior, et qua frons media est, exacutus ac in mucronem fastigiatus, ut ex Aristophanis Avibus colligitur. Nummi a Goltzio exhibiti, eum repraesentant figura erectâ et summâ sui parte turritâ, cum infulis a posteriori parte pendentibus et bucculis ad labra usque ex anteriore parte demissis: cuiusmodi bucculas in Magorum quoque Tiaris describit Strabo, l. 15. Vide Paschalium, loc. cit. c. 2. In Basilio Imperatore Tupham, ob typhum, quem ingeneraret, vocatum esse rectum istiusmodi Tiaram, ait Zonaras. Persarum enim exemplô et alii Reges Orientales Tiara utebantur: forte, ut, qui viribus impares erant, Maiestate viderentur pares. Quin, quod plerumque fieri solet, ut cum regione mutemus mores, ipsi etiam Antonio, ex quo Romanae gravitati Barbaricum superinduerat fastum, non displicuisse supremae hoc potestatis insigne, nummus ostendit, in cuius antica parte, caput eius, cum Tiara, et Inscript. AntonI Armenia devicta: in postica Tiara cum arcu, sagittis et lemmate de Parthis. Porro Tiaram hunc nonnumquam cumulabat Diadema, uti liquet ex Xenophonte Cyripaed. l. 8. ubi Cyrum describit, in publicum prodeuntem, Regiô apparatu conspicuum; habentem, inquit, Diadema circa Tiaram: quod ipsum tradit Dio Prusaeus, Orat. 14. Et hoc, quia lunatum erat, hinc factum, ut ipse Tiara dictus fuerit lunatus, Sidonio passim: Non enim ipsum met fuisse lunatum, docet Bulengerus de Vestim. Pontific. c. 5. Quamvis alii lunatum hîc intelligant, in quo efficta acu aut appicta esset imago Lunae; quam Persarum fuisse symbolum, dixit Curtius, l. 4. c. 10. et omen habitum augendi semper Imperii censet Paschalius, de Coron. l. 9. c. 18. Graeci tiaras communes ἀπαγεῖς dixêre, uti videre est apud Herodotum, ubi de vestitu Persico agens, πίλους ἀπαγέας illos vocat, h. e. inflexos et incurvos, quod scil. recti non starent: at solus rex πῖλον gerebat πεπηγότα, uti de Scythicis Sacis loquitur, idem, ubi de cyrbasiis illorum: Hesychius ὀρθην` τιάραν vocat. Cuiusmodi pilcô vulgari, acuminatô quidem illô (nam tiarae omnes tales) sed in frontem prominente seu flexô et quodammodo plicatô, tectus Attis conspicitur in veterib. saxis ac gemmis, quae Phrygia tiara est. Quod vero mitra dicatur quum pileum fuerit, forte inde factuim, quod mitris et redimiculis illae Phrygum tiarae subnecterentur. Poeta,
Maeonia mentum mitra, crinemque madentem
Subnixus ————
Nomen ab acumine Hesychio, qui τιάραν λόφον seu apicem esle dicit. Qualia, praeter tiaram, reliqua fere omnia barbarica pilea, uti de apicibus fastigatis Alanorum, apud Isidorum, de pileis Scitharum, apud Herodotum, d. l. de cucullis Bardaeorum, apud Martialem etc. legimus. In quibus tamen ultimis apex inflexuserat, non in ante, ut in Persicis et Phrygiis tiaris, vel eriam rectus, sed retro reflexus, uti sunt hodie cucullae Monachorum et Benearnensium cappae, quas vocant, Salmas. ad Solin. p. 556. Hinc improprie de apice phoenicis τιάρα apud Epiphanium. Becmanno tamen potius arridet originatio vocis ab Hebr. circumdedit, cinxit, uti videre est in eius Origin. Lat. Ling. Nec omittendum, Artaxerxem Mnemona Ducibus, si quid deliquissent, ignominiae locô detractas vestes flagellari, et pro capite depilando, tiaram depilari iussisle, ut adnotavit Alex. ab Alexandro etc. Plura de celebri hoc tegmine capitis vide apud Casp. Barthium ad Claudian. Anselm. Solerium de Pileo, c. 9. alibique passim, inprimis sect. 13. ubi de viridi Turcarum Tiara, Alios. Hodie κατ᾿ ἐξοχην` de triregno Pontisicis, Richeliet.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат
Synonyms:
(of the Pope)


Look at other dictionaries:

  • Tiara — • The papal crown, ornamented with precious stones and pearls, which is shaped like a bee hive, has a small cross at its highest point Catholic Encyclopedia. Kevin Knight. 2006. Tiara     Tiara …   Catholic encyclopedia

  • tiară — TIÁRĂ, tiare, s.f. 1. Coroană purtată de către regii vechilor perşi şi de către conducătorii altor popoare orientale. 2. Mitră papală formată din trei coroane suprapuse, decorate cu flori de crin stilizate. [pr.: ti a ] – Din fr. tiare, lat.… …   Dicționar Român

  • Tiara — Tiara. Der Name einer Mütze oder Haupthülle der alten Assyrer, Meder, Perser, Armenier und Hebräer, die von Letzeren, bei denen sie nur der Hohepriester als Zeichen seiner Würde trug, auf die christliche Kirche überging, wo sie die dreifache… …   Damen Conversations Lexikon

  • Tiara — Sf (Kopfbedeckung von Königen bzw. des Papstes) per. Wortschatz fach. (18. Jh.) Entlehnung. Entlehnt aus gr. tiārā, eigentlich Turban, die kegelförmige Kopfbedeckung der Perser , das aus dem Persischen übernommen ist.    Ebenso nndl. tiara, ne.… …   Etymologisches Wörterbuch der deutschen sprache

  • Tiāra — (griech.), die Kopfbedeckung der persischen Könige, von aufrechtstehender Form mit darum geschlungenem Diadem; dann die hohe päpstliche Krone, anfangs eine helmartige Mütze aus weißem Stoff mit edelsteingeschmücktem Goldreifen am untern Rand, an… …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • tiara — s.f. [dal lat. tiara e tiaras, gr. tiára e tiáras ]. 1. (abbigl.) [copricapo a forma di cono, di tessuto o di pelle, indossato da re e sacerdoti orientali] ▶◀ mitra. 2. (eccles.) [copricapo usato un tempo dal papa nelle funzioni solenni]… …   Enciclopedia Italiana

  • tiara — (n.) 1550s, headdress of the Persian kings (also worn by men of rank), from L. tiara, from Gk. tiara, of unknown origin. Earlier in anglicized form tiar (1510s) …   Etymology dictionary

  • Tiara — Ti*a ra, n. [L., from Gr. ?, ?; of Persian origin.] 1. A form of headdress worn by the ancient Persians. According to Xenophon, the royal tiara was encircled with a diadem, and was high and erect, while those of the people were flexible, or had… …   The Collaborative International Dictionary of English

  • tiara — s. f. 1. Mitra de tríplice coroa que o papa usa em certas cerimônias. 2.  [Figurado] A dignidade papal. 3. Antigo ornamento dos reis e sacerdotes persas e armênios. 4. cingir a tiara: principiar o pontificado …   Dicionário da Língua Portuguesa

  • tiara'd — meaning ‘wearing a tiara’, is preferable to the alternative form tiaraed …   Modern English usage

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”